| Id. Sext. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Postea quam abs te, Agamemno,' non 'ut venirem' (nam id | 13.47.1.1 |
| quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem 'tetigit | |
| auris nuntius, extemplo' instituta omisi; ea quae in manibus | |
| habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice | |
| cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis | 5 |
| illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post modera- | |
| bimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. | |
| plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi | |
| tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie | |
| Idus. o magistrum molestum! | 10 |