| iii Kal. Sept. 45 Asturae | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. | 13.47a.1.1 |
| habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere | |
| ut sim Kalendis in senatu; me et sibi et Caesari vehementer | |
| gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim | |
| tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. sed | 5 |
| tamen malui venire frustra quam desiderari si opus esset <et> | |
| moleste ferre postea. itaque hodie Anti, cras ante meridiem | |
| domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos prid. Kal. cum | |
| Pilia. | |
| Te spero cum Publilio confecisse. equidem Kalendis in | 2.1 |
| Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis | |
| transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi, non satis | |
| humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen | |
| quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis. | 5 |