| xii Kal. Sept. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Heri nescio quid in strepitu videor <ex te> exaudisse cum | 13.48.1.1 |
| diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum | |
| utinam! tuo tamen commodo. | |
| Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus | |
| enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia, etsi nihil adhuc; sed | 5 |
| Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere heredi- | |
| tatem, ἀλόγως omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, | |
| accurram; si minus, <non> ante quam necesse erit. tu Pollicem, | |
| cum poteris. | |
| Laudationem Porciae tibi misi correctam. eo properavi ut, | 2.1 |
| si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. | |
| id, si tibi erit commodum, magno opere cures velim, et velim | |
| M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. nam | |
| illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix [mihi] | 5 |
| credo legisse me. |