| xi Kal. Sept. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Atticae primum salutem, quam equidem rure esse arbitror; | 13.49.1.1 |
| multam igitur salutem, et Piliae. | |
| De Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fabius | |
| scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me | |
| Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem | 5 |
| receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed | |
| et Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in con- | |
| sulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod | |
| ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque | |
| iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio | 10 |
| nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies | |
| illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare | |
| eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si | |
| sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. | |
| puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni | 15 |
| iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi. Gallo autem | 2.1 |
| narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem, neque | |
| nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus, ut | |
| scribit. ait illum me animi conscientia quod Phamean desti- | |
| tuissem de <se> suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo | 5 |
| nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est | |
| bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum <non | |
| omnibus dormire, ita> non omnibus servire. etsi mehercule, | |
| ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est. |