| c. x Kal. Sept. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores | 13.50.1.1 |
| litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino | |
| dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros | |
| contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis | |
| libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius | 5 |
| exemplum misi ad Oppium et Balbum, scripsique ad eos ut | |
| tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi | |
| exemplum probassent. ita mihi rescripserunt, nihil umquam se | |
| legisse melius, epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae. | |
| Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo | 2.1 |
| pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum, ut ipse | |
| ei Puteolis recte mancipio dare posset. eum servum, si tibi | |
| videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse | |
| Vestorium. | 5 |
| De adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab | 3.1 |
| Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio; velut hoc | |
| ipsum, quantum acceperit, prorsus aveo scire, nec tamen flocci | |
| facio. | |
| Quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi | 4.1 |
| Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed | |
| opinor cum Matio profectum. Silius tuus igitur urgebitur. | |
| Scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam | 5.1 |
| liberalissime respondisse. eo igitur utamur. nam Silius culcitas | |
| non habet. Dida autem, opinor, hospitibus totam villam | |
| concessit. |