| ix Kal. Sept. 45 (§2) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me | 13.51.1.1 |
| tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui | |
| ne ridicule Micyllus, nec mehercule scripsi aliter ac si πρὸς | |
| ἴσον ὅμοιόνque scriberem. bene enim existimo de illis libris, | |
| ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτως et tamen sic ut | 5 |
| nihil eum existimem lecturum libentius. | |
| De Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de | 2.1 |
| integro gratulare. Tigellium totum mihi, et quidem quam | |
| primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad | |
| me an ad te nescio. mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui | |
| invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est, ne ille ante | 5 |
| advolet. |