| xiv Kal. Ian. 45 in Puteolano(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! fuit enim | 13.52.1.1 |
| periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum | |
| vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix | |
| triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe | |
| hominum ciↄ ciↄ. sane sum commotus quid futurum esset | 5 |
| postridie; at mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. | |
| castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud | |
| Philippum ad H. vii, nec quemquam admisit; rationes, opinor, | |
| cum Balbo. inde ambulavit in litore. post H. viii in balneum. | |
| tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, | 10 |
| accubuit. ἐμετικὴν agebat; itaque et edit et bibit ἀδεῶς et | |
| iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed | |
| 'bene cocto et | |
| condito, sermone bono et, si quaeris, libenter.' | |
| praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ αὐτὸν valde copiose. | 2.1 |
| libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores ele- | |
| ganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen | |
| non is cui diceres 'amabo te, eodem ad me cum revertere.' | |
| semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. | 5 |
| quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat | |
| unum diem fore, alterum ad Baias. | |
| Habes hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non | |
| molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. | |
| Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia | 10 |
| dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia. |