| vii Id. Apr. 44 in suburbano Mati | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari | 14.1.1.1 |
| rem non posse: 'etenim si ille tali ingenio exitum non reperie- | |
| bat, quis nunc reperiet?' quid quaeris? perisse omnia aiebat | |
| (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudens) adfirmabatque | |
| minus diebus xx tumultum Gallicum; in sermonem se post Id. | 5 |
| Mart. praeterquam Lepido venisse nemini; ad summam, non | |
| posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus | |
| illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum | |
| offendat. sed haec hactenus. | |
| Tu quaeso quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne | 2.1 |
| pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de | |
| Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti Caesarem | |
| solitum dicere, 'magni refert hic quid velit, sed quicquid vult | |
| valde vult'; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro | 5 |
| Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; | |
| atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, | |
| cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens | |
| quoad vocarer, dixisse eum 'ego dubitem quin summo in odio | |
| sim, cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire | 10 |
| possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito | |
| quin me male oderit.' haec et eius modi multa. sed ad proposi- | |
| tum: quicquid erit, non modo magnum sed etiam parvum, | |
| scribes. equidem nihil intermittam. |