| vi Id. Apr. 44 in suburbano Mati(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque | 14.2.1.1 |
| cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero | |
| L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est. altera | 2.1 |
| epistula de Madaro scripta, apud quem nullum †φαλάκωμα, ut | |
| putas. processit enim, sed minus diutius sermone enim† sum | |
| retentus. quod autem ad te scripseram, obscure fortasse, id eius | 3.1 |
| modi est: aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu | |
| veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse 'ego nunc tam | |
| sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse | |
| amicum, qui tam diu sedens meum commodum exspectet?' | 5 |
| habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id est Bruti. | |
| In Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. | 4.1 |
| Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam; verum tibi | |
| ignosco. quarum utrique salutem. |