| v Id. Apr. 44 in Tusculano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam | 14.3.1.1 |
| Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumen- | |
| tum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum | |
| Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. | |
| πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc. | 5 |
| est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus. | |
| Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt | 2.1 |
| enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed | |
| quid haec ad nos? odorare tamen Antoni διάθεσιν; quem | |
| quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam | |
| quicquam mali cogitare. | 5 |
| Tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi | |
| ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae | |
| salutem. |