| iv Id. Apr. 44 Lanuvi | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Numquid putas me Lanuvi? at ego te istic cottidie aliquid novi | 14.4.1.1 |
| suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes | |
| ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate | |
| accidit, non una cum libertate rem publicam recuperatam. | |
| horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor | 5 |
| Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. | |
| Sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri | 2.1 |
| autem ἥρωες quod per ipsos confici potuit gloriosissime et | |
| magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias | |
| desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi | |
| (nam cottidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si novi | 5 |
| nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. | |
| equidem non committam. |