| iii Id. Apr. 44 (§3) Asturae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησας, | 14.5.1.1 |
| cum leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. | |
| signa bella, quod Calvenna moleste fert se suspectum esse | |
| Bruto; illa signa non bona, si cum signis legiones veniunt <e> | |
| Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem | 5 |
| postulaturas? quid, quas Annius transportavi<t>? †caninium† | |
| volui, sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύς. | |
| nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile op- | |
| primeretur, si recte saperet Antonius. | |
| O meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res | 2.1 |
| prolatas, ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si | |
| possem mederi, deesse non deberem. sed vides magistratus, si | |
| quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites <in> | |
| imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae | 5 |
| sunt εὐρίπιστα omnia; eos autem qui orbis terrae custodiis non | |
| modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo | |
| laudari atque amari, sed parietibus contineri. atque illi quoquo | |
| modo beati, civitas misera. | |
| Sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad | 3.1 |
| eum, num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto equidem, sed | |
| tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens | |
| Astura iii Id. |