| prid. Id. Apr. 44 (§1) Fundis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Prid. Id. Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur | 14.6.1.1 |
| melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa enim illa fuerant, | |
| legiones venire. nam de Octavio, susque deque. exspecto quid | |
| de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. | |
| Antoni colloquium cum heroibus nostris pro re nata non in- | 5 |
| commodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus | |
| Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, dis- | |
| crucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri; quod | |
| cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos | 2.1 |
| tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et | |
| tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio | |
| quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοι- | |
| κον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. | 5 |
| sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, | |
| vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. | |
| dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me con- | |
| currant, ut audire cupiant mea verba de re <publica>. nec ulla | |
| interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus. | 10 |
| Haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et πολι- | |
| τικώτερα postea, et tu quid agas quidque agatur. |