xvii Kal. Mai. 44 (§1) in Formiano
<CICERO ATTICO SAL.>
Postridie Idus Paulum in Caieta vidi. is mihi de Mario et de re 14.7.1.1
publica aliqua, quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo
enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio.
ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo
omnia. ego e Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in 5
Puteolanum scripsi haec.
  A Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. 2.1
cetera autem vel fingi possunt, πίνος litterarum significat
doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper
tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium
nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod 5
idem intellexi tibi videri. omnino si ego evolo mense Quintili
in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut
certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid
expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copio-
sissimeque tueamur. 10
  Haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogitabis, ad
meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in
buccam venerit scribes.
MCP server: latin-mcp.packhum.org