| xvi Kal. Mai. 44 in Sinuessano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris; at ego | 14.8.1.1 |
| accepi xvii Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. de | |
| Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime tamen etiam | |
| Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis | |
| moderate et amice scriptas litteras attulisse, at mihi Paulus dedit | 5 |
| ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; | |
| se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et | |
| multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est. Clodia | |
| quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et | |
| Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia | 10 |
| chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum | |
| scribam, ne quid ignores. | |
| Quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer | 2.1 |
| exspecto. ea scilicet tu declarabis, qui cetera. nauseolam tibi | |
| tamen causam oti dedisse facile patiebar; videbare enim mihi | |
| legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me | |
| omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet; quem quidem ego | 5 |
| spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum | |
| tamen. |