| xv Kal. Mai. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De re publica multa cognovi ex tuis litteris, quas quidem | 14.9.1.1 |
| multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem | |
| quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me | |
| Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chry- | |
| sippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas | 5 |
| agunt; itaque non solum inquilini sed mures etiam migrave- | |
| runt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum | |
| quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam | |
| referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen | |
| ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore | 10 |
| Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit. | |
| Hic turba magna est eritque, ut audio, maior; duo quidem | 2.1 |
| quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus | |
| occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! | |
| itaque quam severe nos †M. Cutius† accusat, ut pudeat vivere, | |
| neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati; quae | 5 |
| mihi videntur habitura etiam vetustatem. | |
| Et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere | 3.1 |
| litterae datae prid. Kal. Ian., cum a se Caecilius circumsederetur | |
| et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; | |
| ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat | |
| Vulcatium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella | 5 |
| et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. xxi die | |
| litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare | |
| legatos misisse ad Aurelium, qui est praepositus ab Hirtio: se | |
| quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena | |
| pacis, aliter ac mihi Calvenna dixerat. | 10 |