| xiii Kal. Mai. 44 (§3) in Cumano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut | 14.10.1.1 |
| Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut | |
| omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus | |
| valerent quam si ipse viveret? meministine <me> clamare illo | |
| ipso primo Capitolino die senatum in Capitolium a praetoribus | 5 |
| vocan<dum>? di immortales, quae tum opera effici potuerunt | |
| laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! | |
| Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem periera- | |
| mus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus | |
| esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter | 10 |
| servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae | |
| deinde? ut audeant dicere 'tune contra Caesaris nutum?' haec | |
| et talia ferre non possum. itaque γῆν πρὸ γῆς cogito; tua | |
| tamen ὑπηνέμιος. | |
| Nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris | 2.1 |
| coniectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. | |
| hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in | |
| quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet | |
| amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio | 5 |
| scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, | |
| de Planco, de Postumo, de genere toto. melius fuit perisse illo | |
| interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre. | |
| Octavius Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane | 3.1 |
| postridie, eodemque die mecum in Cumano; illum heredi- | |
| tatem aditurum. sed, ut scribis, †ῥιξοθεμιν† magnam cum | |
| Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. | |
| quod quaeris iamne ad cen<ten>a Cluvianum, adventare videtur; | 5 |
| sed primo anno lxxx detersimus. | |
| Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri | 4.1 |
| nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis | |
| in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum | |
| Roma es profectus, scribas ad me velim, et hercule si quid | |
| aliud. vehementer delector tuis litteris. | 5 |