| xi Kal. Mai. 44 (§1) in Puteolano(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae | 14.11.1.1 |
| proxime. velim mehercule Asturae Brutus. ἀκολασίαν istorum | |
| scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. | |
| cum [equidem] contionem lego de 'tanto viro', de 'clarissimo | |
| civi', ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed memento, sic | 5 |
| alitur consuetudo perditarum contionum, ut nostri illi non | |
| heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint sed non | |
| sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna con- | |
| solatio conscientia maximi et clarissimi facti; nobis quae, qui | |
| interfecto rege liberi non sumus? sed haec fortuna viderit, | 10 |
| quoniam ratio non gubernat. | |
| De Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint | 2.1 |
| prospera. quod ver<o cur>ae tibi est ut ei suppeditetur ad | |
| usum et cultum copiose, per mihi gratum est, idque ut facias te | |
| etiam rogo. de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto | |
| istam curam. suscipiam omnem etiam actionem, quam video | 5 |
| cottidie faciliorem. de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum | |
| diligentia vincis, res ad centena perducitur. ruina rem non fecit | |
| deteriorem, haud scio an iam fructuosiorem. | |
| Hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa. modo venit Octavius, et | |
| quidem in proximam villam Philippi, mihi totus deditus. | 10 |
| Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit. |