| x Kal. Mai. 44 (§3) Puteolis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| O mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter | 14.12.1.1 |
| laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! | |
| quae hic video! 'ὢ πράξεως καλῆς μέν, ἀτελοῦς δέ.' scis quam | |
| diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. | |
| multa illis Caesar, neque me invito (etsi Latinitas erat non | 5 |
| ferenda. verum tamen). ecce autem Antonius accepta grandi | |
| pecunia fixit legem 'a dictatore comitiis latam' qua Siculi cives | |
| Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri | |
| causa non similis? dignus ille quidem omni regno, sed non per | |
| Fulviam. sescenta similia. verum illuc referor: tam claram | 10 |
| tamque testatam rem tamque iustam, Buthrotiam, non tene- | |
| bimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo ista plura? | |
| Nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius. quem | 2.1 |
| quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos | |
| quidem; quem nego posse <esse> bonum civem. ita multi | |
| circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur, negant | |
| haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit, ubi | 5 |
| nostri liberatores tuti esse non possunt? <qui> quidem semper | |
| erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati; sed nos, nisi | |
| me fallit, iacebimus. itaque exire aveo 'ubi nec Pelopidarum', | |
| inquit. haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me | |
| coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc | 10 |
| meae nimiae facilitatis; nam id erat quondam quasi necesse, | |
| nunc, quoquo modo se res habet, non est item. | |
| Quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen, | 3.1 |
| non ut delectem meis litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit | |
| de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal., | |
| accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in | |
| arithmeticis satis exercitatum. | 5 |