| vi Kal. Mai. 44 in Puteolano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te | 14.13.1.1 |
| xiii Kal. datae; quibus quaeris, idque etiam me ipsum nescire | |
| arbitraris, utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione | |
| ἁλιτενεῖ delecter. est mehercule, ut dicis, utriusque loci tanta | |
| amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. | 5 |
| 'ἀλλ’ οὐ δαιτὸς ἐπηράτου ἔργα μέμηλεν, | |
| ἀλλὰ λίην μέγα πῆμα, διοτρεφές, εἰσορόωντες | |
| δείδιμεν· ἐν δοιῇ δὲ σαωσέμεν ἢ ἀπολέσθαι.' | |
| Quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti | 2.1 |
| adventu ad suas legiones, in quo spem maximam video, tamen, | |
| si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis | |
| permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis | |
| faciendum sit ignoro. neque enim iam licebit, quod Caesaris | 5 |
| bello licuit, neque huc neque illuc. quemcumque enim haec | |
| pars perditorum laetatum Caesaris morte putavit (laetitiam | |
| autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero | |
| habebit; quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in | |
| castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus, res odiosa et | 10 |
| aliena nostris aetatibus, incerto exitu belli—et nescio quo pacto | |
| tibi ego possim, mihi tu dicere | |
| 'τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα, | |
| ἀλλὰ σύ γ’ ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο'. | |
| Sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio | 3.1 |
| potest. nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut | |
| quicquid acciderit fortiter et sapienter feramus et accidisse | |
| hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum | |
| non minimum Idus quoque Martiae consolentur. | 5 |
| Suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor; ita multa | 4.1 |
| veniunt in mentem in utramque partem. <si> proficiscor, ut | |
| constitueram, legatus in Graeciam, caedis impendentis peri- | |
| culum non nihil vitare videor, sed casurus in aliquam vitu- | |
| perationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore. sin | 5 |
| autem mansero, fore me quidem video in discrimine, sed | |
| accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa | |
| consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirma- | |
| tionem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis | |
| mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. tota | 10 |
| igitur hac de re, ut soles si quid ad me pertinere putas, cogitabis. | |
| Redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me | 5.1 |
| ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam | |
| utique Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, | |
| ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. ego vero de | |
| venditione nihil cogito, nisi quid quod magis me delectet | 5 |
| invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore; | |
| satis enim torquetur debitione dotis, in qua mirificas Egnatio | |
| gratias agit. a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero | |
| lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque | 6.1 |
| hactenus. | |
| Redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. | |
| M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Cloeli; quam | |
| honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi | 5 |
| enim tibi exemplum); quam dissolute, quam turpiter quamque | |
| ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse | |
| videatur, facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque | |
| fecit neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius | |
| commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me | 10 |
| praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere | |
| quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum | |
| quoque litterarum misi tibi exemplum. |