| c. x Kal. Mai. 44 Romae | |
| <M.> ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI | |
| Occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne | 14.13a.1.1 |
| tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne | |
| absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit | |
| iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo. | |
| A Caesare petii ut Sex. Cloelium restitueret; impetravi. erat | 2.1 |
| mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. | |
| quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc | |
| <possim>. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae | |
| praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor | 5 |
| debere tueri commentarium Caesaris. sed mehercule, si | |
| humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem | |
| profecto te praebebis et voles P. Claudium, optima in spe | |
| puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum | |
| potueris, amicos paternos. patere, obsecro, te pro re publica | 3.1 |
| videri gessisse simultatem cum patre eius, non <quod> con- | |
| tempseris hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus | |
| inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. | |
| me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum | 5 |
| et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris | |
| inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni peri- | |
| culo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam | |
| senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. | |
| postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua | 10 |
| causa feci. quod si non impetro, per me Cloelio daturus non | |
| sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te | |
| placabiliorem praebeas. |