| vi Kal. Mai. 44 in Puteolano | |
| CICERO ANTONIO COS. S. D. | |
| Quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram | 14.13b.1.1 |
| egisses; non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu et | |
| oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere | |
| potuisses. nam cum te semper amavi, primum tuo studio, post | |
| etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te | 5 |
| mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem. litterae | 2.1 |
| vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic | |
| me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere | |
| a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum, me invito | |
| servare nolles, cum id nullo negotio facere posses. | 5 |
| Ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, | 3.1 |
| cum his verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime | |
| tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res | |
| haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et | |
| naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me | 5 |
| fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei | |
| publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Cloelium | |
| meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non | |
| esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec | |
| his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos. | 10 |
| Nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum | 4.1 |
| tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne | |
| quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. contendi | |
| cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. | |
| nostras concertationes res publica diiudicavit. si viveret, mihi | 5 |
| cum illo nulla contentio iam maneret. qua re, quoniam hoc a | 5.1 |
| me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito | |
| usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non | |
| quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi | |
| suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed | 5 |
| ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc | |
| fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi | |
| magis patuit quam domus. sed haec hactenus. | |
| Illud extremum: ego quae te velle quaeque ad te pertinere | |
| arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. | 10 |
| hoc velim tibi penitus persuadeas. |