| iv aut iii Kal. Mai. 44 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| 'Iteradum eadem ista mihi.' coronatus Quintus noster Parilibus! | 14.14.1.1 |
| solusne? etsi addis Lamiam, quod demiror equidem; sed scire | |
| cupio qui fuerint alii, quamquam satis scio nisi improbum | |
| neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego autem casu, | |
| cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere | 5 |
| horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca | |
| tua plena facetiarum de haeresi Vestori<a>na et de †pherionum | |
| more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. | |
| πολιτικώτερα illa videamus. | |
| Ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; | 2.1 |
| quos satis laudare non possum. rerum ego vitia collegi, non | |
| hominum. sublato enim tyranno tyrannida manere video. | |
| nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Cloelio, de quo | |
| mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam | 5 |
| ne passurum quidem fuisse. sequetur Rufio Vestorianus, Victor | |
| numquam scriptus, ceteri, quis non? cui servire ipsi non | |
| potuimus, eius libellis paremus. nam Liberalibus quis potuit in | |
| senatum non venire? fac id potuisse aliquo modo; num etiam, | |
| cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne | 10 |
| omni ratione veterani qui armati aderant, cum praesidi nos | |
| nihil haberemus, defendendi fuerunt? illam sessionem Capito- | |
| linam mihi non placuisse tu testis es. quid ergo? ista culpa | |
| Brutorum? minime illorum quidem, sed aliorum brutorum, | |
| qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non | 15 |
| nullis etiam gratulari, nullis permanere. | |
| Sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque | 3.1 |
| tueamur, et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus | |
| Martiis simus; quae quidem nostris amicis, divinis viris, aditum | |
| ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. | |
| recordare tua. nonne meministi clamare te omnia perisse si ille | 5 |
| funere elatus esset? sapienter id quidem. itaque ex eo quae | |
| manarint vides. | |
| Quae scribis Kal. Iun. Antonium de provinciis relaturum, | 4.1 |
| ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne | |
| decerni libere? si licuerit, libertatem esse recuperatam laetabor; | |
| si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter | |
| laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni? rapinas scribis | 5.1 |
| ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus. ne nos et | |
| liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus illorum est, | |
| culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut colligam | |
| tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone | 5 |
| eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerunt? nec | |
| mehercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, | |
| qualescumque sunt, grave est insequi contumelia. | |
| Sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius | 6.1 |
| nos ad Kal. Iun. statuere posse. ad quas adero, et omni ope | |
| atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia | |
| et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum | |
| quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, | 5 |
| etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi | |
| iam recuperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. | |
| haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse | |
| possunt, auctoritate non possunt. | |
| Epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit | 7.1 |
| iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. | |
| posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi | |
| simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est. |