| Kal. Mai. 44 (§3) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, | 14.15.1.1 |
| crede mihi, subdubitabam. magnam ἀναθεώρησιν res habet: de | |
| saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum | |
| locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simula- | |
| tionem desideri, adhuc quae serpebat in dies et inveterata | 5 |
| verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. nunc prorsus | 2.1 |
| adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre | |
| non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria | |
| defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire | |
| quam putaram. nec vero discedam, nisi cum tu me id honeste | 5 |
| putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero, idque, | |
| etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius | |
| singularem incredibilemque virtutem. | |
| Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado, in | 3.1 |
| Pompeianum ipse proficiscens Kal. Mai. quam velim Bruto | |
| persuadeas ut Asturae sit! |