v Id. Quint. 44
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
vi Id. duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram <a>
|
16.2.1.1
|
Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum
|
|
aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam consti-
|
|
tueram, ut esset qui Hordeonio et Oviae, quibus quidem ait se
|
|
Idibus constituisse. Hordeonius vero impudenter. nihil enim
|
5
|
debetur ei nisi ex tertia pensione, quae est Kal. Sext.; ex qua
|
|
pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed
|
|
haec Eros videbit Idibus. de Publilio autem, quod perscribi
|
|
oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas
|
|
quantum de iure nostro decesserimus qui de res. cccc HS cc
|
10
|
praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi
|
|
videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere,
|
|
cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
|
|
Sed amabo te, mi Attice (videsne quam blande?), omnia
|
2.1
|
nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil
|
|
a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad
|
|
solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad
|
|
tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea
|
5
|
potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res
|
|
coget, nos vindicabis.
|
|
Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas
|
3.1
|
horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepisset.
|
|
delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam
|
|
Antonio gratiam. mihi autem <quo> laetiora sunt eo plus
|
|
stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non
|
5
|
in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi
|
|
quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesen-
|
|
tandam improbitatem suam. sed tamen 'dum modo doleant
|
|
aliquid, doleant quidlibet'.
|
|
Consilium meum quod ais cottidie magis laudari non moleste
|
4.1
|
fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim
|
|
in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam
|
|
ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla
|
|
extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior
|
5
|
devitatio legionum fore videtur quam piratarum, qui apparere
|
|
dicuntur. Sestius vi Id. exspectabatur sed non venerat, quod
|
|
sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidis-
|
|
sem, iiii in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. nosti
|
|
reliqua.
|
10
|
De Tutia ita putaram. de Aebutio non credo, nec tamen curo
|
5.1
|
plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam
|
|
rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere (cum
|
|
enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras super-
|
|
vacaneas arbitrentur), Oppio quidem utique, quem tibi
|
5
|
amicissimum cognovi. verum ut voles.
|
|
Tu, quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi
|
6.1
|
gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore
|
|
veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus
|
|
minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius,
|
|
domo mittito. Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur.
|
5
|
'de Gloria' misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur
|
|
eclogae duae quas Salvius bonos auditores nactus in convivio
|
|
dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque
|
|
etiam vale.
|
|