Non. Sext. 58 (§2)
CICERO ATTICO SAL.
Quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam 3.13.1.1
extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium
nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad
aliquid ad me de eo scriberes quod proximis litteris scripseras,
fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; 5
id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita
sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses
nihil esse, meque temporis non longinqui spe ductum esse <non>
moleste feram. quem autem motum te videre scripseras qui
nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum 10
fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si ex-
spectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati
meorum defuisse.
  Quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter 2.1
feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut nemi-
nem umquam nec videris nec audieris. nam quod scribis te
audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi vero mens
integra est. atque utinam tam in periculo fuisset, cum ego iis 5
quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar, inimicissimis
crudelissimisque usus sum! qui ut me paulum inclinari timore
viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abu-
terentur ad exitium meum.
  Nunc quoniam iam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius 10
ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae
putaris me scire opus esse perscribas. Quintum, fratrem meum,
fac diligas. quem ego miser si incolumem relinquo, non me
totum perisse arbitrabor. data Non. Sext.