vi Kal. Sext. 54 (§8) Romae
CICERO ATTICO SAL.
De Eutychide gratum, qui vetere praenomine novo nomine T. 4.15.1.1
erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M.
Pomponius. valde mehercule mihi gratum est Eutychidem tua
erga me benevolentia cognosse suam illam in meo dolore συμ-
πάθειαν neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse. 5
  Iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse. numquam 2.1
enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus
et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humani-
tatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit.
sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et 5
homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis
litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod
tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae
vivere licebit.
  Avere te scribis accipere aliquid a me litterarum. dedi, ac 3.1
multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed, ut
conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas
tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem littera-
rum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo 5
exploratum sit tibi eum redditurum.
  Nunc Romanas res accipe. a. d. iii<i> Non. Quint. Sufenas et 4.1
Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est
τρισαρειοπαγίτας ambitum, comitia, interregnum, maiestatem,
totam denique rem publicam flocci non facere, patrem
familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; 5
nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane
diserto epilogo <la>crim[in]ans mentis iudicum moverat.
Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum;
verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi
offenderet. 10
  His rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem 5.1
causam contra Interamnatis apud consules et decem legatos,
qua lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in
Nar<em> defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice
Rosea. vixi cum Axio; quin etiam me ad Septem Aquas duxit. 5
  Redii Romam Fontei causa a. d. vii Id. Quint. veni spectatum, 6.1
primum magno et aequabili plausu—sed hoc ne curaris, ego
ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante
manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam
tulit. sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . 5
verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior
fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris
nunc de Arbuscula. valde placuit. ludi magnifici et grati;
venatio in aliud tempus dilata.
  Sequere nunc me in campum. ardet ambitus. 'σῆμα δέ τοι 7.1
ἐρέω': faenus ex triente Id. Quint. factum erat bessibus. dices
'istuc quidem non moleste fero.' o virum! o civem! Mem-
mium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium
consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non 5
audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet; sed utrum
fronte an mente dubitatur. ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium
dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus
desit aut amici, sed coitio consulum <et> Pompeius obsunt. ea
comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se 10
arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposue-
runt ut, qui a Catone damnatus esset, id perderet et competi-
toribus tribueretur.
  Haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. 8.1
sed ad te v Kal. Sext., si facta erunt et tabellarius non erit pro-
fectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita
fuerint, plus unus Cato potuerit quam <omnes leges> omnesque
iudices. 5
  Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam 9.1
eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus
habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur
tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum.
parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam 5
consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc
iudicio valde laborabit.
  Ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. 10.1
suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti,
quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari
et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere
iubeas et eum roges ut te hortetur quam primum venias, ut 5
possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire.