| in. Febr. 54 | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam res | 2.10.1.1 |
| quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad | |
| scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram | |
| cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae | |
| debent interdum alucinari. | 5 |
| Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, | 2.1 |
| cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium | |
| nemo defenderet. de te a Mag<net>i<bu>s ab Sipylo mentio | |
| est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. | |
| Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te | 5 |
| scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie | |
| aliquid. prid. Id. neque tibi neque Pomponio deero. | |
| Lucreti poemata ut scribis ita sunt, multis luminibus | 3.1 |
| ingeni, multae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo | |
| si Sallusti Empedoclea legeris; hominem non putabo. |