| Sept. 54 in Arpinati/Romae | |
| MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM | |
| Ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in | 3.1.1.1 |
| Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludorum | |
| diebus, Philotimo tribulibus commendatis. | |
| In Arcano a. d. iiii Id. Sept. fui. ibi Mescidium cum | |
| Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, | 5 |
| belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, | |
| uberioremque aliquanto sese collecturos esse dicebant. apud | |
| Herum recte erat. | |
| In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem. sed | |
| tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem | 10 |
| et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod | |
| summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod | |
| mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet | |
| et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit | |
| curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri | 15 |
| videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi. | |
| Quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi | 2.1 |
| ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse | |
| atriolo neque fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est | |
| atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius | |
| modi membra. nunc hoc vel honestae testudinis vel valde | 5 |
| boni aestivi locum obtinebit. tu tamen si aliter sentis, | |
| rescribe quam primum. | |
| In balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi | |
| propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [ex | |
| quo ignis erumpit] esset subiectum cubiculi<s>. subgrande | 10 |
| cubiculum autem et hibernum alt<er>um valde probavi | |
| quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, | |
| eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas | |
| neque e regione Diphilus collocarat; eas scilicet demolietur. | |
| aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero | 15 |
| paucis mensibus opus Diphili perfectum fore. curat enim | |
| diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit. | |
| Ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum | 3.1 |
| fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio | |
| HS ccciↄↄↄ ciↄ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem | |
| vidi numquam, permultis locis aquam profluentem et eam | |
| uberem. quid quaeris? iugera l prati Caesius irrigaturum | 5 |
| facile te arbitrabatur; equidem hoc quod melius intellego | |
| adfirmo, mirifica suavitate te villam habiturum piscina et | |
| salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum | |
| audio te nunc †Bobilianum† velle retinere. de eo quid | |
| videatur ipse constitues. Caesius aiebat aqua dempta et eius | 10 |
| aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen | |
| nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium | |
| mecum habui. is sese ternis nummis in pedem tecum trans- | |
| egisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum | |
| iiiciↄ. mihi plus visum est; sed praestabo sumptum nusquam | 15 |
| melius posse poni. Cillonem arcessieram Venafro, sed eo ipso | |
| die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus | |
| oppresserat. | |
| Id. Sept. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita | 4.1 |
| placuit ut opus publicum videretur esse, praeter cl passuum | |
| (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo qui est ad Fur<r>inae, | |
| Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (id | |
| mutabitur) et ea viae pars valde acclivis est; sed intellexi | 5 |
| aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per | |
| Lucustae neque Varronis velles ducere. ille viam ante suum | |
| fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego | |
| Romae adgrediar, et, ut arbitror, commovebo, et simul M. | |
| Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, | 10 |
| de aqua per fundum eius ducenda rogabo. | |
| Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex | 5.1 |
| eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Laterii de qua mecum | |
| locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius | |
| operis HS xvi conductorem fuisse, sed te postea multa | |
| addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. | 5 |
| mihi mehercule valde placet te illa ut constitueras addere; | |
| quamquam ea villa quae nunc est tamquam philosopha | |
| videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. | |
| verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi. | |
| ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua inter- | 10 |
| columnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam | |
| facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil | |
| alsius, nihil muscosius. | |
| Habes fere de rebus rusticis. urbanam expolitionem urget | 6.1 |
| ille quidem [et] Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro | |
| interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura | |
| liberatum volo. | |
| De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi | 7.1 |
| sed tu quoque mihi velim ignoscas; non enim concedo tibi | |
| plus ut illum ames quam ipse amo. atque utinam his diebus | |
| in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum | |
| fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, | 5 |
| cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque <e>ducat. | |
| clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; nam | |
| Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi | |
| esse pollicitum. quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede | |
| proposita? | 10 |
| Venio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistulis accepi | 8.1 |
| dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae | |
| et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una | |
| pluribus verbis. in qua primum erat quod antiquior dies in | |
| tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris: id facit | 5 |
| Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios consti- | |
| tuerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova | |
| impediatur et necessario serius quam constituerat mittat, | |
| neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. | |
| Scribis de Caesaris summo in nos amore: hunc et tu | 9.1 |
| fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de | |
| Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi | |
| mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo | |
| dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo | 5 |
| et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo | |
| istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspec- | |
| tet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego | |
| illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi | |
| minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et | 10 |
| libero. quod scribis te a Caesare cottidie plus diligi, immor- | |
| taliter gaudeo. Balbum vero, qui est istius rei, quem ad | |
| modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a | |
| te amari teque ab illo pergaudeo. | |
| De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi | 10.1 |
| Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse | |
| perscripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si | |
| cui praeterea petiero, id quod etiam Oppio dixi ut ad illum | |
| scriberet, facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi | 5 |
| molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego | |
| Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam | |
| testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in | |
| salutem nostram facile perspexi. | |
| De Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec | 10 |
| quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis, | |
| quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante | |
| scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti | |
| sciebam. | |
| Rescripsi epistulae maximae, audi nunc de minuscula. in | 11.1 |
| qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris; in quo | |
| Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti | |
| veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescri- | |
| beret. alterum est de Calventi Mari oratione: quod scribis | 5 |
| tibi placere me ad eam rescribere, miror, praesertim cum | |
| illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in | |
| illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. libros meos | |
| [omnis] quos exspectas incohavi, sed conficere non possum | |
| his diebus. orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio | 10 |
| absolvi. poema ad Caesarem quod institueram incidi. tibi | |
| quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo | |
| spati, scribam. | |
| Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene | 12.1 |
| comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Id. | |
| Mai. futurum, id mihi pergratum perque iucundum. quod | |
| me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris ad | |
| ambitionem et ad laborem, faciam equidem; sed quando | 5 |
| vivemus? | |
| Quarta epistula mihi reddita est Id. Sept., quam a. d. iiii | 13.1 |
| Id. Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi | |
| praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad | |
| te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod | |
| <paene> praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu | 5 |
| scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem | |
| existimare, illum quam maximum fuisse plausum, et prorsus | |
| ita fuit; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo | |
| nobis videtur dari. | |
| Reddita etiam mihi est pervetus epistula sed sero adlata, | 14.1 |
| in qua de aede Telluris et de porticu Catuli me admones. | |
| fit utrumque diligenter. ad Telluris quidem etiam tuam | |
| statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fui | |
| umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi | 5 |
| hortorum amoenitatem. | |
| Romam cum venissem a. d. xiii Kal. Oct., absolutum | |
| offendi in aedibus tuis tectum. quod supra conclavia non | |
| placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste | |
| vergit in tectum inferioris porticus. | 10 |
| Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. | |
| de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium | |
| eius nosti, studium ego video. cetera eius suscipio, ut me | |
| putem praestare debere. | |
| Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus, | 15.1 |
| flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit; Ti. Nero cum | |
| bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. cum L. | |
| Capitone. ad urbem accessit a. d. xii Kal. Oct.; nihil turpius | |
| nec desertius. sed his iudiciis nihil audeo confidere. quod | 5 |
| Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat | |
| postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in | |
| gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem | |
| libertatis tenebo, proficiet. tuas litteras vehementer exspecto. | |
| quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione | 16.1 |
| me interfuisse, id falsum est. eius modi enim pactiones in ea | |
| coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut | |
| nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum | |
| non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messalla | 5 |
| excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus | |
| omnibus; ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa | |
| iam feci quae voluit quaeque a me petivit. Scaurum bene- | |
| ficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et | |
| quando comitia et qui consules futuri essent. | 10 |
| Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis | 17.1 |
| venerunt a. d. xi Kal., septimo vicesimo die. o me sollicitum! | |
| quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo | |
| erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adfere- | |
| bat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem | 5 |
| etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum | |
| Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum | |
| Publio; mihi enim non placuerat. quod inferiore epistula | 18.1 |
| scribis me Id. Sept. Pompeio legatum iri, id ego non audivi | |
| scripsique ad Caesarem <neque> Vibullium [Caesaris] | |
| mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec [ad] | |
| Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui, quod | 5 |
| priores partes Vibulli erant; cum eo enim coram Caesar | |
| egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρας | |
| φροντίδας habere possum in Caesaris rebus. ille mihi | |
| secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. videor | |
| id iudicio facere (iam enim debeo), sed tamen amore sum | 10 |
| incensus. | |
| Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit | 19.1 |
| ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. | |
| dedit mihi epistulam legendam tuam quam paulo ante | |
| acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et suavem | |
| et gravem, qua sum admodum delectatus. dedit etiam | 5 |
| alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum | |
| tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, | |
| quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc | |
| inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse. | |
| Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de | 20.1 |
| se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. | |
| Servilius pater, ex litteris quas sibi a Caesare missas esse | |
| dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua | |
| voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque | 5 |
| locutus esses. | |
| Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est | 21.1 |
| Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me | |
| miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis | |
| litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum | |
| fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me | 5 |
| scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri | |
| vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris quas vulgo | |
| ad te mitto nihil fere scribo quod, si in alicuius manus | |
| inciderit, moleste ferendum sit. <nunc> Minucio me et | |
| Salvio et Labeoni reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur | 10 |
| aut hic manebit. Hippodamus ne num quid vellem quidem | |
| rogavit. | |
| T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime | 22.1 |
| litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari. is homo | |
| semper me delectavit fraterque eius mecum est multum. qua | |
| re, uti instituisti, complectere adulescentem. | |
| Quod multos dies epistulam in manibus habui propter | 23.1 |
| commorationem tabellariorum, ideo multa coniecta sunt, | |
| aliud alio tempore, velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam | |
| dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubita- | |
| turum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo | 5 |
| admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas | |
| non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam | |
| [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te | |
| recordari [de se] de ep<ist>ulis illis quas in Tusculano eius | |
| tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, γνῶθι πῶς | 10 |
| ἄλλῳ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum | |
| eius, quem ad modum conicio, quasi * . sed haec tu videris. | |
| de suburbano cura ut sciam quid velis et simul ne quid ille | 24.1 |
| turbet vide. | |
| Quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. iiii Kal. Oct. | |
| noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C. | |
| Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et | 5 |
| odio universi populi paene adflictus est. nihil illo turpius; | |
| proximus est tamen Piso. itaque mirificum embolium cogito | |
| in secundum librum meorum temporum includere, dicentem | |
| Apollinem in concilio deorum qualis reditus duorum | |
| imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdi- | 10 |
| disset, alter vendidisset. | |
| Ex Britannia Caesar ad me Kal. Sept. dedit litteras, quas | 25.1 |
| ego accepi a. d. iiii Kal. Oct., satis commodas de Britannicis | |
| rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, | |
| scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit. ad eas ego ei | |
| litteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter | 5 |
| eius luctum. | |
| Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas. |