De crimine vinario. De bello Vocontiorvm. De 20.10
dispositione hibernorvm.
  'At hoc Galli negant.' At ratio rerum et vis argumen- 21.1
torum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere?
Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non
solum potest sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt,
idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi 5
opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore
non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic
si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existi-
matis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione
credendum sit, Salus ipsa virorum fortium innocentiam tueri 10
non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam
partem <tenere> ad unam quamque rem aestimandam momen-
toque suo ponderandam sapientiam iudicis, <videte> ne multo
vestrae maiores gravioresque partes sint ad cogitandum quam
ad dicendum meae. Mihi enim semper una quaque de re 22.1
testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus
est, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad
dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur;
vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno 5
<quoque> de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare
noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis.
Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio
putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice
melior aut sapientior existimetur. Vnum est enim et simplex 10
aurium iudicium et promisce et communiter stultis ac
sapientibus ab natura datum. Quid est igitur ubi elucere 23.1
possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab
religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae
dicuntur a testibus coniecturae et cogitationi traduntur,
quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, 5
quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis
bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. An vero vos
id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod
persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices
de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum non puta- 10
verunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testi-
bus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt,
quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in
testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit.
Ecquem hominem vidimus, ecquem vere commemorare 24.1
possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris
virtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M.
Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius cuius iniurati nutu
prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in 5
C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; nolue-
runt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem
quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. Quantus
in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas,
quis ignorat? Tamen is cuius etiam sermo testimoni 10
auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum
inimico animo dixit, probare non potuit. Fuit, fuit illis 25.1
iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se
non solum de reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare
arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum,
quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid 5
a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quae
si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac
mente circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex
oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod
dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio 10
praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens
homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requira-
tur. An vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui 26.1
nuper in re publica iudiciisque maxime floruerunt, habuerunt
tantum animi, tantum roboris ut L. <Crasso, M.> Scauro testi
non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis
non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, 5
inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus
studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli?
quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum
pecuniam semel atque iterum ac saepius invitissimi dare
coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, 10
partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. Si, qui ob 27.1
aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur,
eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepioni-
bus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione,
cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam 5
cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illa pro-
vincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse
arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, id quod
in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum
summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano 10
quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit
Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo
timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum pro-
ductus est? Recordamini, iudices, quanto opere laborare 28.1
soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed etiam
quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne
quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur;
voltu denique laboratis ne qua significari possit suspicio 5
cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio sit quaedam
tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis, ea
diligenter conservata ac retenta videatur. Credo haec eadem 29.1
Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui
primum illud verbum consideratissimum nostrae consue-
tudinis 'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea
dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi vidimus, 5
ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
Verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque
Romanum de existimatione sua deperderet, ne qua fama
consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum, tam
cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testi- 10
monio nihil praeter vocem et os et audaciam neque civibus
suis neque accusatoribus nostris praestare debere. An vero 30.1
istas nationes religione iuris iurandi ac metu deorum immor-
talium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae
tantum a ceterarum gentium more ac natura dissentiunt,
quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae 5
contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis
immortalibus bella gesserunt. Hae sunt nationes quae
quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad
Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexan- 10
dum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem gentibus
sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est
atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam
testimoniorum fidem esse voluerunt. Postremo his quic- 31.1
quam sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si
quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitrantur,
humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne
religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius 5
scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc
diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem
hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali
pietate existimatis esse eos qui etiam deos immortalis
arbitrentur hominum scelere et sanguine facillime posse 10
placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniunge-
tis, ab <his> quicquam sancte aut moderate dictum putabitis?
Hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae sibi suscipient 32.1
ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam
venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia
fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes
in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. 5
Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice
laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut
secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior
igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? An digni-
tatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, 10
alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios
gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac
nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus anteferre?