| Eiusmodi licentia si nimium videbitur acrimoniae | 4.49.1 |
| habere, multis mitigationibus lenietur; nam continuo | |
| aliquid huiusmodi licebit inferre: 'Hic ego virtutem | |
| vestram quaero, sapientiam desidero, veterem con- | |
| suetudinem requiro,' ut quod erat commotum li- | 5 |
| centia, id constitu<a>tur laude, ut altera res ab iracundia | |
| et molestia removeat, altera res ab errato deterreat. | |
| Haec res, sicut in amicitia, item in dicendo, si loco | |
| fit, maxime facit, ut et illi, qui audient, a culpa ab- | |
| sint, et nos, qui dicimus, ame<i>ci ipsorum et veritatis | 10 |
| esse videamur. | |
| Est autem quoddam genus in dicendo licentiae, | |
| quod astutiore ratione conparatur, cum aut ita obiur- | |
| gamus eos, qui audiunt, quomodo ipsi se cupiunt ob- | |
| iurgari, aut id, quod scimus facile omnes audituros, | 15 |
| dicimus nos timere, quomodo accipiant, sed tamen | |
| veritate commoveri, ut nihilosetius dicamus. Horum | |
| amborum generum exempla subiciemus; prioris, hu- | |
| iusmodi: | |
| 'Nimium, Quirites, animis estis simplicibus et man- | 20 |
| suetis; nimium creditis uni cuique. Existimatis unum | |
| quemque eniti, ut perficiat, quae vobis pollicitus sit. | |
| Erratis et falsa spe frustra iam diu detinemini stul- | |
| titia vestra, qui, quod erat in vestra potestate, ab | |
| aliis petere quam ipsi sumere maluistis.' | 25 |
| Posterioris licentiae hoc erit exemplum: | |
| 'Mihi cum isto, iudices, fuit amicitia, sed ista ta- | |
| men amicitia, tametsi vereor quomodo accepturi | |
| sitis, tamen dicam, vos me privastis. Quid ita? | |
| quia, ut vobis essem probatus, eum, qui vos obpu- | 30 |
| gnabat, inimicum quam amicum habere malui.' |