In his igitur generibus expolitio versatur: de qua
|
4.58.1
|
producti sumus, ut plura diceremus, quod non modo,
|
|
cum causam dicimus, adiuvat et exornat orationem,
|
|
sed multo maxime per eam exercemur ad elocutionis
|
|
facultatem. Quare conveniet extra causam in exer-
|
5
|
cendo rationis adhibere expolitionis, in dicendo uti,
|
|
cum exornabimus argumentationem, qua de re dixi-
|
|
mus in libro secundo.
|
|
Commoratio est, cum in loco firmissimo, quo
|
|
tota causa continetur, manetur diutius et eodem sae-
|
10
|
pius reditur. Hac uti maxime convenit et id est ora-
|
|
toris boni maxime proprium. Non enim datur auditori
|
|
potestas animum de re firmissima demovendi. Huic
|
|
exemplum satis idoneum subici non potuit, propterea
|
|
quod hic locus non est a tota causa separatus sicuti
|
15
|
membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfusus est
|
|
per totum corpus orationis.
|
|
Contentio est, per quam contraria referentur. Ea
|
|
est in verborum exornationibus, ut ante do-
|
|
cuimus, huiusmodi:
|
20
|
'Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem prae-
|
|
bes.'
|
|
In sententiarum huiusmodi:
|
|
'Vos huius incommodis lugetis, iste rei p. calami-
|
|
tate laetatur. Vos vestris fortunis diffiditis, iste solus
|
25
|
suis eo magis confidit.'
|
|
Inter haec duo contentionum genera hoc interest:
|
|
illud ex verbis celeriter relatis constat; hic sententiae
|
|
contrariae ex conparatione referantur oportet.
|
|
Similitudo est oratio traducens ad rem quam-
|
59.1
|
piam aliquid ex re dispari simile. Ea sumitur aut
|
|
ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut
|
|
ante oculos ponendi. Et quomodo quattuor de cau-
|
|
sis sumitur, item quattuor modis dicitur: per contra-
|
5
|
rium, per negationem, per conlationem, per brevita-
|
|
tem. Ad unam quamque sumendae causam similitudi-
|
|
nis adcommodabimus singulos modos pronuntiandi.
|
|