Continuatio est orationis enuntiandae a<d>cele- 3.23.23
ratio clamosa.
  Distributio est in contentione oratio frequens 25
cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione.
  Amplificatio dividitur in cohortationem et conque- 24.1
stionem.
  Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum
amplificans auditorem ad iracundiam adducit.
  Conquestio est oratio, quae incommodorum am- 5
plificatione animum auditoris ad misericordiam per-
ducit.
  Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes di-
visa est, et eae partes ipsae sunt in octo partes
alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque 10
idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur.
  Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus
quam sedatissuma et depressissuma voce uti con-
veniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad
tragicam transeamus. 15
  Cum autem est in demonstratione, voce pau-
lolum attenuata crebris intervallis et divisionibus
oportet uti, ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas
demonstrabimus, inserere atque insecare videamur in
animis auditorum. 20
  Cum autem est sermo in narratione, vocum va-
rietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum
sit, ita narrari videatur. Strenue quod volumus osten-
dere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose:
retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, 25
maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut
verba item pronuntiationem. Si qua inciderint in nar-
rationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes
de quibus nos narrabimus, diligenter animum adverte-
mus, ut omnium personarum sensus atque animos 30
voce exprimamus.