Atque illud in tota defensione tua mihi maxime mirum 65.1
videbatur, te dicere iuris consultorum auctoritati obtempe-
rari non oportere. Quod ego tametsi non nunc primum
neque in hac causa solum audio, tamen admodum mirabar
abs te quam ob rem diceretur. Nam ceteri tum ad istam 5
orationem decurrunt cum se in causa putant habere aequum
et bonum quod defendant; si contra verbis et litteris et,
ut dici solet, summo iure contenditur, solent eius modi
iniquitati aequi et boni nomen dignitatemque opponere.
Tum illud quod dicitur, 'sive nive,' inrident, tum aucupia 10
verborum et litterarum tendiculas in invidiam vocant, tum
vociferantur ex aequo et bono, non ex callido versutoque
iure rem iudicari oportere; scriptum sequi calumniatoris
esse bonique iudicis voluntatem scriptoris auctoritatemque
defendere. In ista vero causa cum tu sis is qui te verbo 66.1
litteraque defendas, cum tuae sint hae partes: 'unde
deiectus es? an inde quo prohibitus es accedere? reiectus
es, non deiectus,' cum tua sit haec oratio: 'fateor me
homines coegisse, fateor armasse, fateor tibi mortem esse 5
minitatum, fateor hoc interdicto praetoris vindicari, si
voluntas et aequitas valeat; sed ego invenio in interdicto
verbum unum ubi delitiscam: non deieci te ex eo loco
quem in locum prohibui ne venires'—in ista defensione
accusas eos qui consuluntur, quod aequitatis censeant 10
rationem, non verbi haberi oportere?
  Et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros 67.1
non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem
faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat,
tu in nulla facis—tamen probasse nemini quod defende-
bat, quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id 5
miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista
causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et
non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum
videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in
causis semper valere oportere. Nam hoc qui disputant, si 68.1
id dicunt non recte aliquid statuere eos qui consulantur,
non hoc debent dicere iuris consultis, sed hominibus
stultis obtemperari non oportere; sin illos recte respondere
concedunt et aliter iudicari dicunt oportere, male iudicari 5
oportere dicunt; neque enim fieri potest ut aliud iudicari
de iure, aliud responderi oporteat, nec ut quisquam iuris
numeretur peritus qui id statuat esse ius quod non oporteat
iudicari. 'At est aliquando contra iudicatum.' Primum 69.1
utrum recte, an perperam? Si recte, id fuit ius quod
iudicatum est; sin aliter, non dubium est utrum iudices an
iuris consulti vituperandi sint. Deinde, si de iure vario
quippiam iudicatum est, <non> potius contra iuris consultos 5
statuunt, si aliter pronuntiatum est ac Mucio placuit, quam
ex eorum auctoritate, si, ut Manilius statuebat, sic est
iudicatum. Etenim ipse Crassus non ita causam apud
cviros egit ut contra iuris consultos diceret, sed ut
hoc doceret, illud quod Scaevola defendebat, non esse 10
iuris, et in eam rem non solum rationes adferret, sed etiam
Q. Mucio, socero suo, multisque peritissimis hominibus
auctoribus uteretur. Nam qui ius civile contemnendum 70.1
putat, is vincula revellit non modo iudiciorum sed etiam
utilitatis vitaeque communis; qui autem interpretes iuris
vituperat, si imperitos iuris esse dicit, de hominibus, non de
iure civili detrahit; sin peritis non putat esse obtempe- 5
randum, non homines laedit, sed leges ac iura labefactat;
quod vobis venire in mentem profecto necesse est, nihil
esse in civitate tam diligenter quam ius civile retinendum.
Etenim hoc sublato nihil est qua re exploratum cuiquam
possit esse quid suum aut quid alienum sit, nihil est quod 10
aequabile inter omnis atque unum omnibus esse possit.
Itaque in ceteris controversiis atque iudiciis cum quaeritur 71.1
aliquid factum necne sit, verum an falsum proferatur, et
fictus testis subornari solet et interponi falsae tabulae, non
numquam honesto ac probabili nomine bono viro iudici
error obici, improbo facultas dari ut, cum sciens perperam 5
iudicarit, testem tamen aut tabulas secutus esse videatur;
in iure nihil est eius modi, recuperatores, non tabulae falsae,
non testis improbus, denique nimia ista quae dominatur in
civitate potentia in hoc solo genere quiescit; quid agat, quo
modo adgrediatur iudicem, qua denique digitum proferat, 10
non habet. Illud enim potest dici iudici ab aliquo non 72.1
tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum
esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has com-
proba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus
sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier 5
sine tutore auctore promiserit, deberi.' Non est aditus ad
huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae;
denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio qui-
dem corrumpi iudex in eius modi causa potest. Iste vester 73.1
testis qui ausus est dicere fecisse videri eum de quo ne
cuius rei argueretur quidem scire potuit, is ipse numquam
auderet iudicare deberi viro dotem quam mulier nullo
auctore dixisset. 5