| Iam principio ausus est dicere non posse heredem esse | 18.1 |
| Caesenniae Caecinam, quod is deteriore iure esset quam | |
| ceteri cives propter incommodum Volaterranorum calamita- | |
| temque civilem. Itaque homo timidus imperitusque, qui | |
| neque animi neque consili satis haberet, non putavit esse | 5 |
| tanti hereditatem ut de civitate in dubium veniret; concessit, | |
| credo, Aebutio, quantum vellet de Caesenniae bonis ut | |
| haberet. Immo, ut viro forti ac sapienti dignum fuit, ita | |
| calumniam stultitiamque eius obtrivit ac contudit. In pos- | 19.1 |
| sessione bonorum cum esset, et cum iste sextulam suam | |
| nimium exaggeraret, nomine heredis arbitrum familiae her- | |
| ciscundae postulavit. Atque illis paucis diebus, postea quam | |
| videt nihil se ab A. Caecina posse litium terrore abradere, | 5 |
| homini Romae in foro denuntiat fundum illum de quo ante | |
| dixi, cuius istum emptorem demonstravi fuisse mandatu | |
| Caesenniae, suum esse seseque sibi emisse. Quid ais? | |
| istius ille fundus est quem sine ulla controversia quadrien- | |
| nium, hoc est ex quo tempore fundus veniit, quoad vixit, | 10 |
| possedit Caesennia? 'Vsus enim,' inquit, 'eius fundi et | |
| fructus testamento viri fuerat Caesenniae.' Cum hoc novae | 20.1 |
| litis genus tam malitiose intenderet, placuit Caecinae de | |
| amicorum sententia constituere, quo die in rem praesentem | |
| veniretur et de fundo Caecina moribus deduceretur. Con- | |
| loquuntur; dies ex utriusque commodo sumitur. Caecina | 5 |
| cum amicis ad diem venit in castellum Axiam, a quo loco | |
| fundus is de quo agitur non longe abest. Ibi certior fit | |
| a pluribus homines permultos liberos atque servos coegisse | |
| et armasse Aebutium. Cum id partim mirarentur, partim | |
| non crederent, ecce ipse Aebutius in castellum venit; de- | 10 |
| nuntiat Caecinae se armatos habere; abiturum eum non | |
| esse, si accessisset. Caecinae placuit et amicis, quoad vide- | |
| retur salvo capite fieri posse, experiri tamen. De castello | 21.1 |
| descendunt, in fundum proficiscuntur. Videtur temere | |
| commissum, verum, ut opinor, hoc fuit causae: tam temere | |
| istum re commissurum quam verbis minitabatur nemo | |
| putavit. Atque iste ad omnis introitus qua adiri poterat | 5 |
| non modo in eum fundum de quo erat controversia, sed | |
| etiam in illum proximum de quo nihil ambigebatur armatos | |
| homines opponit. Itaque primo cum in antiquum fundum | |
| ingredi vellet, quod ea proxime accedi poterat, frequentes | |
| armati obstiterunt. Quo loco depulsus Caecina tamen qua | 22.1 |
| potuit ad eum fundum profectus <est> in quo ex conventu | |
| vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem | |
| oleae derecto ordine definiunt. Ad eas cum accederetur, | |
| iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum no- | 5 |
| mine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut | |
| eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. Homo | |
| mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus | |
| mihi animi quam consili videtur habuisse. Nam cum et | |
| armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti | 10 |
| quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam | |
| ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant | |
| impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum | |
| refugit. Eodem tempore se in fugam conferunt amici | |
| advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum | 15 |
| testem dicere audistis. His rebus ita gestis P. Dolabella | 23.1 |
| praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi hominibvs ar- | |
| matis sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset | |
| restitueret. Restituisse se dixit. <Sponsio facta est. Hac de> | |
| sponsione vobis iudicandum est. | 5 |