| VII | |
| Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit, | 4.7.1 |
| luridaque evictos effugit umbra rogos. | |
| Cynthia namque meo visast incumbere fulcro, | |
| murmur ad extremae nuper humata tubae, | |
| cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris, | 5 |
| et quererer lecti frigida regna mei. | |
| eosdem habuit secum quibus est elata capillos, | |
| eosdem oculos: lateri vestis adusta fuit, | |
| et solitum digito beryllon adederat ignis, | |
| summaque Lethaeus triverat ora liquor. | 10 |
| spirantisque animos et vocem misit: at illi | |
| pollicibus fragiles increpuere manus: | |
| 'perfide nec cuiquam melior sperande puellae, | |
| in te iam vires somnus habere potest? | |
| iamne tibi exciderunt vigilacis furta Suburae | 15 |
| et mea nocturnis trita fenestra dolis? | |
| per quam demisso quotiens tibi fune pependi, | |
| alterna veniens in tua colla manu! | |
| saepe Venus trivio commissa, et pectore mixto | |
| fecerunt tepidas proelia nostra vias. | 20 |
| foederis heu pacti, cuius fallacia verba | |
| non audituri diripuere Noti! | |
| at mihi non oculos quisquam inclamavit euntis: | |
| unum impetrassem te revocante diem: | |
| nec crepuit fissa me propter harundine custos, | 25 |
| laesit et obiectum tegula curta caput. | |
| denique quis nostro curvum te funere vidit, | |
| atram quis lacrimis incaluisse togam? | |
| si piguit portas ultra procedere, at illuc | |
| iussisses lectum lentius ire meum. | 30 |
| cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti? | |
| cur nardo flammae non oluere meae? | |
| hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos | |
| inicere et fracto busta piare cado? | |
| Lygdamus uratur, candescat lamina vernae: | 35 |
| sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi. | |
| ut Nomas arcanas tollat versuta salivas, | |
| dicet damnatas ignea testa manus. | |
| quae modo per vilis inspectast publica noctes, | |
| haec nunc aurata cyclade signat humum; | 40 |
| te patiente meae conflavit imaginis aurum, | 47 |
| ardente e nostro dotem habitura rogo. | |
| et graviora rependit iniquis pensa quasillis, | 41 |
| garrula de facie si qua locuta meast; | |
| nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas, | |
| codicis immundi vincula sentit anus; | |
| caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, | 45 |
| per nomen quoniamst ausa rogare meum. | |
| non tamen insector, quamvis mereare, Properti: | 49 |
| longa mea in libris regna fuere tuis. | 50 |
| iuro ego Fatorum nulli revolubile carmen, | |
| tergeminusque canis sic mihi molle sonet, | |
| me servasse fidem. si fallo, vipera nostris | |
| sibilet in tumulis et super ossa cubet. | |
| nam geminast sedes turpem sortita per amnem, | 55 |
| turbaque diversa remigat omnis aqua. | |
| unda Clytaemestrae stuprum vehit altera, Cressam | |
| portans mentitam lignea monstra bovis. | |
| ecce coronato pars altera rapta phaselo, | |
| mulcet ubi Elysias aura beata rosas, | 60 |
| qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybebes | |
| mitratisque sonant Lydia plectra choris. | |
| Andromedeque et Hypermestre sine fraude marita | |
| narrant historias, pectora nota, suas: | |
| haec sua maternis queritur livere catenis | 65 |
| bracchia nec meritas frigida saxa manus; | |
| narrat Hypermestre magnum ausas esse sorores, | |
| in scelus hoc animum non valuisse suum. | |
| sic mortis lacrimis vitae sancimus amores: | |
| celo ego perfidiae crimina multa tuae. | 70 |
| sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris, | |
| si te non totum Chloridos herba tenet: | |
| nutrix in tremulis ne quid desideret annis | |
| Parthenie: potuit, nec tibi avara fuit. | |
| deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usust, | 75 |
| ne speculum dominae porrigat illa novae. | |
| et quoscumque meo fecisti nomine versus, | |
| ure mihi: laudes desine habere meas. | |
| pone hederam tumulo, mihi quae praegnante corymbo | |
| mollia contortis alliget ossa comis. | 80 |
| pomosis Anio qua spumifer incubat arvis, | |
| et numquam Herculeo numine pallet ebur, | |
| hic carmen media dignum me scribe columna, | |
| sed breve, quod currens vector ab urbe legat: | |
| hic tiburtina iacet aurea cynthia terra: | 85 |
| accessit ripae laus, aniene, tuae. | |
| nec tu sperne piis venientia somnia portis: | |
| cum pia venerunt somnia, pondus habent. | |
| nocte vagae ferimur, nox clausas liberat umbras, | |
| errat et abiecta Cerberus ipse sera. | 90 |
| luce iubent leges Lethaea ad stagna reverti: | |
| nos vehimur, vectum nauta recenset onus. | |
| nunc te possideant aliae: mox sola tenebo: | |
| mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram.' | |
| haec postquam querula mecum sub lite peregit, | 95 |
| inter complexus excidit umbra meos. |