| XI | |
| Ecquid te mediis cessantem, Cynthia, Baiis, | 1.11.1 |
| qua iacet Herculeis semita litoribus, | |
| et modo Thesproti mirantem subdita regno | |
| proxima Misenis aequora nobilibus, | |
| nostri cura subit memores adducere noctes? | 5 |
| ecquis in extremo restat amore locus? | |
| an te nescio quis simulatis ignibus hostis | |
| sustulit e nostris, Cynthia, carminibus, | |
| ut solet amoto labi custode puella, | 15 |
| perfida communis nec meminisse deos? | |
| atque utinam mage te remis confisa minutis | 9 |
| parvula Lucrina cumba moretur aqua, | 10 |
| aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda | |
| alternae facilis cedere lympha manu, | |
| quam vacet alterius blandos audire susurros | |
| molliter in tacito litore compositam! | |
| non quia perspecta non es mihi cognita fama, | 17 |
| sed quod in hac omnis parte timetur amor. | |
| ignosces igitur, si quid tibi triste libelli | |
| attulerint nostri: culpa timoris erit. | 20 |
| ah mihi non maior carae custodia matris | |
| aut sine te vitae cura sit ulla meae! | |
| tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, | |
| omnia tu nostrae tempora laetitiae. | |
| seu tristis veniam seu contra laetus amicis, | 25 |
| quicquid ero, dicam 'Cynthia causa fuit.' | |
| tu modo quam primum corruptas desere Baias: | |
| multis ista dabunt litora discidium, | |
| litora quae fuerunt castis inimica puellis: | |
| ah pereant Baiae, crimen amoris, aquae! | 30 |