| XII | |
| Quid mihi desidiae non cessas fingere crimen, | 1.12.1 |
| quod faciat nobis Cynthia, Roma, moram? | |
| tam multa illa meo divisast milia lecto, | |
| quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; | |
| nec mihi consuetos amplexu nutrit amores | 5 |
| Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. | |
| olim gratus eram: non ullo tempore cuiquam | |
| contigit ut simili posset amare fide. | |
| invidiae fuimus: num me deus obruit? an quae | |
| lecta Prometheis dividit herba iugis? | 10 |
| non sum ego qui fueram: mutat via longa puellas. | |
| quantus in exiguo tempore fugit amor! | |
| nunc primum longas solus cognoscere noctes | |
| cogor et ipse meis auribus esse gravis. | |
| felix, qui potuit praesenti flere puellae | 15 |
| (non nihil aspersus gaudet Amor lacrimis), | |
| aut, si despectus, potuit mutare calores | |
| (sunt quoque translato gaudia servitio). | |
| mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: | |
| Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit. | 20 |