| XVIII | |
| Haec certe deserta loca et taciturna querenti, | 1.18.1 |
| et vacuum Zephyri possidet aura nemus. | |
| hic licet occultos proferre impune dolores, | |
| si modo sola queant saxa tenere fidem. | |
| unde tuos primum repetam, mea Cynthia, fastus? | 5 |
| quod mihi das flendi, Cynthia, principium? | |
| qui modo felicis inter numerabar amantes, | |
| nunc in amore tuo cogor habere notam. | |
| quid tantum merui? quae te mihi crimina mutant? | |
| an nova tristitiae causa puella tuae? | 10 |
| sic mihi te referas, levis, ut non altera nostro | |
| limine formosos intulit ulla pedes. | |
| quamvis multa tibi dolor hic meus aspera debet, | |
| non ita saeva tamen venerit ira mea, | |
| ut tibi sim merito semper furor, et tua flendo | 15 |
| lumina deiectis turpia sint lacrimis. | |
| an quia parva damus mutato signa colore, | |
| et non ulla meo clamat in ore fides? | |
| vos eritis testes, si quos habet arbor amores, | |
| fagus et Arcadio pinus amica deo. | 20 |
| ah quotiens vestras resonant mea verba sub umbras, | |
| scribitur et teneris Cynthia corticibus! | |
| ah tua quot peperit nobis iniuria curas, | |
| quae solum tacitis cognita sunt foribus! | |
| omnia consuevi timidus perferre superbae | 25 |
| iussa neque arguto facta dolore queri. | |
| pro quo continui montes et frigida rupes | |
| et datur inculto tramite dura quies; | |
| et quodcumque meae possunt narrare querelae, | |
| cogor ad argutas dicere solus aves. | 30 |
| sed qualiscumque's, resonent mihi 'Cynthia' silvae, | |
| nec deserta tuo nomine saxa vacent. |