| XIX | |
| Non ego nunc tristis vereor, mea Cynthia, Manes, | 1.19.1 |
| nec moror extremo debita fata rogo; | |
| sed ne forte tuo careat mihi funus amore, | |
| hic timor est ipsis durior exsequiis. | |
| non adeo leviter nostris puer haesit ocellis, | 5 |
| ut meus oblito pulvis amore vacet. | |
| illic Phylacides iucundae coniugis heros | |
| non potuit caecis immemor esse locis, | |
| sed cupidus falsis attingere gaudia palmis | |
| Thessalis antiquam venerat umbra domum. | 10 |
| illic quidquid ero, semper tua dicar imago: | |
| traicit et fati litora magnus amor. | |
| illic formosae veniant chorus heroinae, | |
| quas dedit Argivis Dardana praeda viris: | |
| quarum nulla tua fuerit mihi, Cynthia, forma | 15 |
| gratior et (Tellus hoc ita iusta sinat) | |
| quamvis te longae remorentur fata senectae, | |
| cara tamen lacrimis ossa futura meis. | |
| quae tu viva mea possis sentire favilla! | |
| tum mihi non ullo mors sit amara loco. | 20 |
| quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto | |
| abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, | |
| cogat et invitam lacrimas siccare cadentis! | |
| flectitur assiduis certa puella minis. | |
| quare, dum licet, inter nos laetemur amantes: | 25 |
| non satis est ullo tempore longus amor. |