| VI | |
| Non ita complebant Ephyraeae Laidos aedes, | 2.6.1 |
| ad cuius iacuit Graecia tota fores; | |
| turba Menandreae fuerat nec Thaidos olim | |
| tanta, in qua populus lusit Ericthonius; | |
| nec, quae deletas potuit componere Thebas, | 5 |
| Phryne tam multis facta beata viris. | |
| quin etiam falsos fingis tibi saepe propinquos, | |
| oscula ne desint qui tibi iure ferant. | |
| me iuvenum pictae facies, me nomina laedunt, | |
| me tener in cunis et sine voce puer; | 10 |
| me laedet, si multa tibi dabit oscula mater, | |
| me soror et quando dormit amica simul: | |
| omnia me laedent: timidus sum (ignosce timori) | |
| et miser in tunica suspicor esse virum. | |
| his olim, ut famast, vitiis ad proelia ventumst, | 15 |
| his Troiana vides funera principiis; | |
| hinc olim ignaros luctus populavit Achivos, | 16a(3.18.29) |
| Atridae magno cum stetit alter amor; | 16b(3.18.30) |
| aspera Centauros eadem dementia iussit | 17 |
| frangere in adversum pocula Pirithoum. | |
| cur exempla petam Graiûm? tu criminis auctor, | |
| nutritus duro, Romule, lacte lupae: | 20 |
| tu rapere intactas docuisti impune Sabinas: | |
| per te nunc Romae quidlibet audet Amor. | |
| felix Admeti coniunx et lectus Ulixis, | |
| et quaecumque viri femina limen amat! | |
| templa Pudicitiae quid opus statuisse puellis, | 25 |
| si cuivis nuptae quidlibet esse licet? | |
| quae manus obscenas depinxit prima tabellas | |
| et posuit casta turpia visa domo, | |
| illa puellarum ingenuos corrupit ocellos | |
| nequitiaeque suae noluit esse rudis. | 30 |
| ah gemat in tenebris, ista qui protulit arte | |
| orgia sub tacita condita laetitia! | |
| non istis olim variabant tecta figuris: | |
| tum paries nullo crimine pictus erat. | |
| sed nunc immeritum velavit aranea fanum | 35 |
| et mala desertos occupat herba deos. | |
| quos igitur tibi custodes, quae limina ponam, | |
| quae numquam supra pes inimicus eat? | |
| nam nihil invitae tristis custodia prodest: | |
| quam peccare pudet, Cynthia, tuta sat est. | 40 |