| VIII | |
| Eripitur nobis iam pridem cara puella: | 2.8.1 |
| et tu me lacrimas fundere, amice, vetas? | |
| nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae: | |
| ipsum me iugula, lenior hostis ero. | |
| possum ego in alterius positam spectare lacerto? | 5 |
| nec mea dicetur, quae modo dicta meast? | |
| omnia vertuntur: certe vertuntur amores: | |
| vinceris a victis, haec in amore rotast. | |
| magni saepe duces, magni cecidere tyranni, | |
| et Thebae steterunt altaque Troia fuit. | 10 |
| munera quanta dedi vel qualia carmina feci! | |
| illa tamen numquam ferrea dixit 'amo.' | |
| ergo ego tam multos nimium temerarius annos, | |
| improba, qui tulerim teque tuamque domum? | |
| ecquandone tibi liber sum visus? an usque | 15 |
| in nostrum iacies verba superba caput? | |
| sic igitur prima moriere aetate, Properti? | |
| sed morere; interitu gaudeat illa tuo! | |
| exagitet nostros Manes, sectetur et umbras, | |
| insultetque rogis, calcet et ossa mea! | 20 |
| quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon | |
| corruit ipse suo saucius ense latus, | |
| et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, | |
| qua sine Thebanam noluit ire domum? | |
| sed non effugies: mecum moriaris oportet; | 25 |
| hoc eodem ferro stillet uterque cruor. | |
| quamvis ista mihi mors est inhonesta futura: | |
| mors inhonesta quidem, tu moriere tamen. | |
| ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles | |
| cessare in Teucris pertulit arma sua. | 30 |
| viderat ille fuga stratos in litore Achivos, | |
| fervere et Hectorea Dorica castra face; | |
| viderat informem multa Patroclon harena | |
| porrectum et sparsas caede iacere comas, | |
| omnia formosam propter Briseida passus: | 35 |
| tantus in erepto saevit amore dolor. | |
| at postquam sera captivast reddita poena, | |
| fortem illum Haemoniis Hectora traxit equis. | |
| inferior multo cum sim vel matre vel armis, | |
| mirum, si de me iure triumphat Amor? | 40 |