| VI | |
| Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, | 1.6.1 |
| Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, | |
| cum quo Rhipaeos possim conscendere montes | |
| ulteriusque domos vadere Memnonias; | |
| sed me complexae remorantur verba puellae, | 5 |
| mutatoque graves saepe colore preces. | |
| illa mihi totis argutat noctibus ignes, | |
| et queritur nullos esse relicta deos; | |
| illa meam mihi iam se denegat, illa minatur | |
| quae solet ingrato tristis amica viro. | 10 |
| his ego non horam possum durare querelis: | |
| ah pereat, si quis lentus amare potest! | |
| an mihi sit tanti doctas cognoscere Athenas | |
| atque Asiae veteres cernere divitias, | |
| ut mihi deducta faciat convicia puppi | 15 |
| Cynthia et insanis ora notet manibus, | |
| osculaque opposito dicat sibi debita vento, | |
| et nihil infido durius esse viro? | |
| tu patrui meritas conare anteire secures, | |
| et vetera oblitis iura refer sociis. | 20 |
| nam tua non aetas umquam cessavit amori, | |
| semper at armatae cura fuit patriae; | |
| et tibi non umquam nostros puer iste labores | |
| afferat et lacrimis omnia nota meis! | |
| me sine, quem semper voluit fortuna iacere, | 25 |
| huic animam extremam reddere nequitiae. | |
| multi longinquo periere in amore libenter, | |
| in quorum numero me quoque terra tegat. | |
| non ego sum laudi, non natus idoneus armis: | |
| hanc me militiam fata subire volunt. | 30 |
| at tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua | |
| Lydia Pactoli tingit arata liquor, | |
| seu pedibus terras seu pontum remige carpes, | |
| ibis et accepti pars eris imperii: | |
| tum tibi si qua mei veniet non immemor hora, | 35 |
| vivere me duro sidere certus eris. |