| XXVIII | |
| Iuppiter, affectae tandem miserere puellae: | 2.28.1 |
| tam formosa tuum mortua crimen erit. | |
| venit enim tempus, quo torridus aestuat aer, | |
| incipit et sicco fervere terra Cane. | |
| sed non tam ardoris culpast neque crimina caeli, | 5 |
| quam totiens sanctos non habuisse deos. | |
| hoc perdit miseras, hoc perdidit ante puellas: | |
| quidquid iurarunt, ventus et unda rapit. | |
| num sibi collatam doluit Venus? illa peraeque | |
| prae se formosis invidiosa deast. | 10 |
| an contempta tibi Iunonis planta Pelasgae? | |
| Palladis aut oculos ausa negare bonos? | |
| semper, formosae, non nostis parcere verbis. | |
| hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit. | |
| sed tibi vexatae post multa pericula vitae | 15 |
| extremo veniat mollior hora die. | |
| Io versa caput primos mugiverat annos: | |
| nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit. | |
| Ino etiam prima terris aetate vagatast: | |
| hanc miser implorat navita Leucothoën. | 20 |
| Andromede monstris fuerat devota marinis: | |
| haec eadem Persei nobilis uxor erat. | |
| Callisto Arcadios erraverat ursa per agros: | |
| haec nocturna suo sidere vela regit. | |
| quod si forte tibi properarint fata quietem, | 25 |
| ipsa, sepultura facta beata tua, | |
| narrabis Semelae, quo sis formosa periclo, | |
| credet et illa, suo docta puella malo; | |
| et tibi Maeonias omnis heroidas inter | |
| primus erit nulla non tribuente locus. | 30 |
| nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem: | |
| et deus et durus vertitur ipse dies. | |
| deficiunt magico torti sub carmine rhombi, | 35 |
| et iacet exstincto laurus adusta foco; | |
| et iam Luna negat totiens descendere caelo, | |
| nigraque funestum concinit omen avis. | |
| una ratis fati nostros portabit amores | |
| caerula in inferno velificata lacu. | 40 |
| si non unius, quaeso, miserere duorum! | |
| vivam, si vivet; si cadet illa, cadam. | |
| pro quibus optatis sacro me carmine damno: | |
| scribam ego 'per magnumst salva puella Iovem'; | |
| ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit, | 45 |
| narrabitque sedens longa pericla sua. | |
| hoc tibi vel poterit coniunx ignoscere Iuno: | 33 |
| frangitur et Iuno, si qua puella perit. | |
| et tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, | 47 |
| Persephonae coniunx, saevior esse velis. | |
| sunt apud infernos tot milia formosarum: | |
| pulchra sit in superis, si licet, una locis! | 50 |
| vobiscum Antiope, vobiscum candida Tyro, | |
| vobiscum Europe nec proba Pasiphaë, | |
| et quot Creta tulit vetus et quot Achaia formas, | |
| et Thebae et Priami diruta regna senis: | |
| et quaecumque erat in numero Romana puella, | 55 |
| occidit: has omnis ignis avarus habet. | |
| tu quoniam's, mea lux, magno dimissa periclo, | 59 |
| munera Dianae debita redde choros, | 60 |
| redde etiam excubias divae nunc, ante iuvencae; | |
| votivas noctes et mihi solve decem! |