| XXIXA | |
| Hesterna, mea lux, cum potus nocte vagarer, | 2.29a.1 |
| nec me servorum duceret ulla manus, | |
| obvia, nescio quot pueri, mihi turba, minuti, | |
| venerat (hos vetuit me numerare timor); | |
| quorum alii faculas, alii retinere sagittas, | 5 |
| pars etiam visast vincla parare mihi. | |
| sed nudi fuerant. quorum lascivior unus | |
| 'arripite hunc,' inquit, 'nam bene nostis eum. | |
| hic erat, hunc mulier nobis irata locavit.' | |
| dixit, et in collo iam mihi nodus erat. | 10 |
| hic alter iubet in medium propellere, at alter | |
| 'intereat, qui nos non putat esse deos! | |
| haec te non meritum totas exspectat in horas: | |
| at tu nescio quam quaeris, inepte, foris. | |
| quae cum Sidoniae nocturna ligamina mitrae | 15 |
| solverit atque oculos moverit illa gravis, | |
| afflabunt tibi non Arabum de gramine odores, | |
| sed quos ipse suis fecit Amor manibus. | |
| parcite iam, fratres, iam certos spondet amores; | |
| et iam ad mandatam venimus ecce domum.' | 20 |
| atque ita mi iniecto dixerunt rursus amictu: | |
| 'i nunc et noctes disce manere domi.' |