| XXIXB | |
| Mane erat, et volui, si sola quiesceret illa, | 2.29b.23 |
| visere: at in lecto Cynthia sola fuit. | |
| obstipui: non illa mihi formosior umquam | 25 |
| visa, neque ostrina cum fuit in tunica, | |
| ibat et hinc castae narratum somnia Vestae, | |
| neu sibi neve mihi quae nocitura forent. | |
| qualis et Ischomache Lapithae genus heroine, | 28a(2.2.9) |
| Centauris medio grata rapina mero; | 28b(2.2.10) |
| Mercurio aut qualis fertur Boebeidos undis | 28c(2.2.11) |
| virgineum Brimo composuisse latus: | 28d(2.2.12) |
| talis visa mihi somno dimissa recenti. | 29 |
| heu quantum per se candida forma valet! | 30 |
| 'quid tu matutinus,' ait, 'speculator amicae? | |
| me similem vestris moribus esse putas? | |
| non ego tam facilis: sat erit mihi cognitus unus, | |
| vel tu vel si quis verior esse potest. | |
| apparent non ulla toro vestigia presso, | 35 |
| signa volutantis nec iacuisse duos. | |
| aspice ut in toto nullus mihi corpore surgat | |
| spiritus admisso motus adulterio.' | |
| dixit, et opposita propellens savia dextra | |
| prosilit in laxa nixa pedem solea. | 40 |
| sic ego tam sancti custos deludor amoris: | |
| ex illo felix nox mihi nulla fuit. |