| IX | |
| Maecenas, eques Etrusco de sanguine regum, | 3.9.1 |
| intra fortunam qui cupis esse tuam, | |
| quid me scribendi tam vastum mittis in aequor? | |
| non sunt apta meae grandia vela rati. | |
| turpest, quod nequeas, capiti committere pondus | 5 |
| et pressum inflexo mox dare terga genu. | |
| omnia non pariter rerum sunt omnibus apta, | |
| palma nec ex aequo ducitur ulla iugo. | |
| gloria Lysippost animosa effingere signa; | |
| exactis Calamis se mihi iactat equis; | 10 |
| in Veneris tabula summam sibi poscit Apelles; | |
| Parrhasius parva vindicat arte locum; | |
| argumenta magis sunt Mentoris addita formae; | |
| at Myos exiguum flectit acanthus iter; | |
| Phidiacus signo se Iuppiter ornat eburno; | 15 |
| Praxitelen propria vendit ab urbe lapis. | |
| est quibus Eleae concurrit palma quadrigae, | |
| est quibus in celeris gloria nata pedes; | |
| hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis: | |
| naturae sequitur semina quisque suae. | 20 |
| at tua, Maecenas, vitae praecepta recepi, | |
| cogor et exemplis te superare tuis. | |
| cum tibi Romano dominas in honore secures | |
| et liceat medio ponere iura foro; | |
| vel tibi Medorum pugnacis ire per hastas, | 25 |
| atque onerare tuam fixa per arma domum; | |
| et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni | |
| tempore tam faciles insinuentur opes; | |
| parcis et in tenuis humilem te colligis umbras: | |
| velorum plenos subtrahis ipse sinus. | 30 |
| crede mihi, magnos aequabunt ista Camillos | |
| iudicia, et venies tu quoque in ora virûm. | |
| non ego velifera tumidum mare findo carina: | 35 |
| tota sub exiguo flumine nostra morast. | |
| non flebo in cineres arcem sedisse paternos | |
| Cadmi, nec semper proelia clade pari; | |
| nec referam Scaeas et Pergama, Apollinis arces, | |
| et Danaûm decimo vere redisse rates, | 40 |
| moenia cum Graio Neptunia pressit aratro | |
| victor Palladiae ligneus artis equus. | |
| inter Callimachi sat erit placuisse libellos | |
| et cecinisse modis, Coë poeta, tuis. | |
| haec urant pueros, haec urant scripta puellas | 45 |
| meque deum clament et mihi sacra ferant! | |
| te duce vel Iovis arma canam caeloque minantem | |
| Coeum et Phlegraeis Eurymedonta iugis; | |
| eductosque pares silvestri ex ubere reges, | 51 |
| ordiar et caeso moenia firma Remo, | 50 |
| celsaque Romanis decerpta palatia tauris, | 49 |
| crescet et ingenium sub tua iussa meum; | 52 |
| prosequar et currus utroque ab litore ovantis, | |
| Parthorum astutae tela remissa fugae, | |
| claustraque Pelusi Romano subruta ferro, | 55 |
| Antonique gravis in sua fata manus. | |
| mollia tu coeptae fautor cape lora iuventae, | |
| dexteraque immissis da mihi signa rotis. | |
| hoc mihi, Maecenas, laudis concedis, et a test | |
| quod ferar in partis ipse fuisse tuas. | 60 |