| risus eram positis inter convivia mensis, | 3.25(24+25).1 |
| et de me poterat quilibet esse loquax. | |
| quinque tibi potui servire fideliter annos: | |
| ungue meam morso saepe querere fidem. | |
| nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte; | 5 |
| semper ab insidiis, Cynthia, flere soles. | |
| flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincit: | |
| tu bene conveniens non sinis ire iugum. | |
| limina iam nostris valeant lacrimantia verbis, | |
| nec tamen irata ianua fracta manu. | 10 |
| at te celatis aetas gravis urgeat annis, | |
| et veniat formae ruga sinistra tuae! | |
| vellere tum cupias albos a stirpe capillos, | |
| iam speculo rugas increpitante tibi, | |
| exclusa inque vicem fastus patiare superbos, | 15 |
| et quae fecisti facta queraris anus! | |
| has tibi fatalis cecinit mea pagina diras: | |
| eventum formae disce timere tuae! |