| LIBER QUARTUS | |
| IA | |
| Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Romast, | 4.1a.1 |
| ante Phrygem Aenean collis et herba fuit; | |
| atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, | |
| Euandri profugae procubuere boves. | |
| fictilibus crevere deis haec aurea templa, | 5 |
| nec fuit opprobrio facta sine arte casa; | |
| Tarpeiusque Pater nuda de rupe tonabat, | |
| et Tiberis nostris advena murus erat. | |
| qua gradibus domus ista, Remi se sustulit olim: | |
| unus erat fratrum maxima regna focus. | 10 |
| Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, | |
| pellitos habuit, rustica corda, Patres. | |
| bucina cogebat priscos ad verba Quirites: | |
| centum illi in prati saepe senatus erat. | |
| nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, | 15 |
| pulpita sollemnis non oluere crocos. | |
| nulli cura fuit externos quaerere divos, | |
| cum tremeret patrio pendula turba sacro, | |
| annuaque accenso celebrante Parilia faeno, | |
| qualia nunc curto lustra novantur equo. | 20 |
| Vesta coronatis pauper gaudebat asellis, | |
| ducebant macrae vilia sacra boves. | |
| parva saginati lustrabant compita porci, | |
| pastor et ad calamos exta litabat ovis. | |
| verbera pellitus saetosa movebat arator, | 25 |
| unde licens Fabius sacra Lupercus habet. | |
| nec rudis infestis miles radiabat in armis: | |
| miscebant usta proelia nuda sude. | |
| prima galeritus posuit praetoria Lycmon, | |
| magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. | 30 |
| hinc Tities Ramnesque viri Luceresque Soloni, | |
| quattuor hinc albos Romulus egit equos. | |
| quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, | |
| tunc ubi Fidenas longa erat isse via; | 36 |
| et stetit Alba potens, albae suis omine nata, | 35 |
| et, qui nunc nulli, maxima turba Gabî. | 34 |
| nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus: | 37 |
| sanguinis altricem non putet esse lupam. | |
| huc melius profugos misisti, Troia, Penates; | |
| heu quali vectast Dardana puppis ave, | 40 |
| arma resurgentis portans victricia Troiae! | 47 |
| felix terra tuos cepit, Iule, deos. | |
| iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illos | 41 |
| laeserat abiegni venter apertus equi, | |
| cum pater in nati trepidus cervice pependit, | |
| et veritast umeros urere flamma pios. | |
| hinc animi venere Deci Brutique secures, | 45 |
| vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus, | |
| si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae | 49 |
| dixit Aventino rura pianda Remo, | 50 |
| aut si Pergameae sero rata carmina vatis | |
| longaevum ad Priami vera fuere caput: | |
| 'dicam: Troia, cades et Troica Roma resurges! | 87 |
| et maris et terrae regna superba cano. | |
| vertite equum, Danai! male vincitis! Ilia tellus | 53 |
| vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.' | |
| optima nutricum nostris, lupa Martia, rebus, | 55 |
| qualia creverunt moenia lacte tuo! | |
| moenia namque pio coner disponere versu: | |
| ei mihi, quod nostrost parvus in ore sonus! | |
| sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi | |
| fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. | 60 |
| Ennius hirsuta cingat sua dicta corona: | |
| mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, | |
| ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris, | |
| Umbria Romani patria Callimachi! | |
| scandentis quisquis cernit de vallibus arces, | 65 |
| ingenio muros aestimet ille meo! | |
| Roma, fave, tibi surgit opus; date candida, cives, | |
| omina; et inceptis dextera cantet avis! | |
| sacra deosque canam et cognomina prisca locorum: | |
| has meus ad metas sudet oportet equus. | 70 |