| II | |
| Qui mirare meas tot in uno corpore formas, | 4.2.1 |
| accipe Vertumni signa fatente deo. | |
| Tuscus ego et Tuscis orior, nec paenitet inter | |
| proelis Volsinios deseruisse focos, | |
| tempore quo sociis venit Lycomedius armis | 51 |
| quoque Sabina feri contudit arma Tati. | |
| vidi ego labentis acies et tela caduca, | |
| atque hostes turpi terga dedisse fugae. | |
| et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis, | 49 |
| unde hodie Vicus nomina Tuscus habet. | 50 |
| sed facias, divûm Sator, ut Romana per aevum | 55 |
| transeat ante meos turba togata pedes. | |
| haec me turba iuvat, nec templo laetor eburno: | 5 |
| Romanum satis est posse videre Forum. | |
| hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt | |
| remorum auditos per vada pulsa sonos: | |
| at postquam ille suis tantum concessit alumnis, | |
| Vertamnus verso dicor ab amne deus. | 10 |
| seu, quia vertentis fructum praecerpimus anni, | |
| Vertanni rursus creditur esse sacrum. | |
| mendax fama, vaces: alius mihi nominis index: | 19 |
| de se narranti tu modo crede deo. | 20 |
| opportuna meast cunctis natura figuris: | |
| in quamcumque voles verte, decorus ero. | |
| indue me Cois, fiam non dura puella: | |
| meque virum sumpta quis neget esse toga? | |
| da falcem et torto frontem mihi comprime faeno: | 25 |
| iurabis nostra gramina secta manu. | |
| arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis: | |
| corbis in imposito pondere messor eram. | |
| sobrius ad lites: at cumst imposta corona, | |
| clamabis capiti vina subisse meo. | 30 |
| cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi; | |
| furabor Phoebi, si modo plectra dabis. | |
| est etiam aurigae species cum verbere et eius | 35 |
| traicit alterno qui leve corpus equo. | |
| cassibus impositis venor: sed harundine sumpta | 33 |
| fautor plumoso sum deus aucupio. | |
| sub petaso pisces calamo praedabor, et ibo | 37 |
| mundus demissis institor in tunicis. | |
| pastor me ad baculum possum curvare vel idem | |
| sirpiculis medio pulvere ferre rosam. | 40 |
| nam quid ego adiciam, de quo mihi maxima famast, | |
| hortorum in manibus dona probata meis? | |
| prima mihi variat liventibus uva racemis, | 13 |
| et coma lactenti spicea fruge tumet; | |
| hic dulcis cerasos, hic autumnalia pruna | 15 |
| cernis et aestivo mora rubere die; | |
| insitor hic solvit pomosa vota corona, | |
| cum pirus invito stipite mala tulit. | |
| caeruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre | 43 |
| me notat et iunco brassica vincta levi; | |
| nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter | 45 |
| impositus fronti langueat ante meae. | |
| at mihi, quod formas unus vertebar in omnis, | |
| nomen ab eventu patria lingua dedit. | |
| sex superant versus: te, qui ad vadimonia curris, | 57 |
| non moror: haec spatiis ultima creta meis. | |
| stipes acernus eram, properanti falce dolatus, | |
| ante numam grata pauper in urbe deus. | 60 |
| at tibi, mamurri, formae caelator aenae, | |
| tellus artificis ne terat osca manus, | |
| qui me tot docilem potuisti fundere in usus. | |
| unum opus est, operi non datur unus honos. |